라틴어 문장 검색

Nullum laesi, nullus saltim descriptione signatus est, neminem specialiter meus sermo pulsavit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:6)
Quod dicitis stare non potest, quia coacta nemini sunt grata obsequia et nullis digna praemiis iudicantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 17:2)
"Nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:89)
primus [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 131)
Ut porro firmissimum hoc adferri videtur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio (multi de diis prava sentiunt - id enim vitioso more effici solet - , omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:1)
ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:6)
haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 237:1)
Multum etiam studere debet talem se cunctis exhibere, ut neminem pigeat ipsius benefacta recolere, nullusque valeat iuste suis actibus invidere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:18)
verum est, credite me vobis folium recitare Sibyllae, si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen nec per conventus et cuncta per oppida curvis unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, tum licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant, omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas,. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII53)
Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 80:2)
At enim illud detrimentum reipublicae tam grande quam verum nemo circumspicit, illam iniuriam civitatis nullus expendit, cum tot iusti impendimur, cum tot innocentes erogamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 1:1)
ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 325:1)
Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur, non quia nemo damnabitur, sed quia nemo aliter liberabitur, quia, sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii dei.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:7)
Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 18:2)
"me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae, quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III18)

SEARCH

MENU NAVIGATION